Deuteronomy 27

. Doctores debent omnem asperitatem deponere, et ideo splendidi apparere habentes legem scriptam in cordibus suis. . ISID. Quomodo hoc factum fuerit, etc., usque ad qui altaris constructione digni sunt. Qui juxta montem Garizim incedunt electi ad benedicendum, figurant eos qui non metu poenae, sed coelestis promissionis amore succensi, veniunt ad salutem. Qui juxta montem Hebal incedunt, in quo maledictiones prolatae sunt; hi sunt qui non amore benedictionum vel promissionum, sed suppliciorum timore, legis praecepta faciunt. Omnes autem circa arcam incedunt, quia ab Ecclesiae sinu non recedunt. Sed nobiliores, qui ex charitate, quam qui poenae timore serviunt. Solus vero Jesus potest hujusmodi mentes cognoscere, et alios in monte Garizim ad benedicendum, alios in monte Hebal ad maledicendum statuere, non ut maledictionem accipiant, sed ut maledictiones scriptas et peccatoribus constitutas caveant, et timore supplicii poeniteant. . Quia sacerdos verbum instanter et valenter populis praedicare debet, ut sciant, si mandata Dei praeterierint, quae pericula maneant; si obedierint, quae sequantur beneficia, scilicet in praesenti vita solatium, et in futura praemium aeternum. Maledictiones autem et benedictiones historialiter pertinent ad eos qui felicitatem terrenam amant vel infelicitatem formidant. Sed maxime Christianis cavendum, ne per inobedientiam spiritualium patiantur penuriam; perfectis enim viris terrenorum saepe contingit indigentia, cum semper adsit virtutum copia, unde: etc. I Cor. 4.. Non solum idololatria simulacrorum prohibetur, sed omnis haereticorum error. Hi enim artifices vanitatis et superstitiosi dogmatis, qui de corde suo, quos volunt, fingunt sibi deos. . Omnes debent laudare bona, et detestari mala, tam praelati quam subditi. Hic est qui non contentus fide catholica et doctrina, superstitiones et sectas inducit. . Omnis incestus abominatio est, sed specialiter haereticos atque schismaticos percutit, qui sponsam Christi qui omnium pater et creator est errore corrumpunt. Tropologice vero prohibet ne quis actionem pravam patris sui imitando diffamet, et ignominiam ejus revelet. Maledictus est, qui gentilium stultitiam sequitur. Vir aut mulier, non per fragilitatem, sed perseveranter tali commistione inhaerens, reus est mortis. id est maculat, prave docendo, aut prava exempla demonstrando, alterius animam. Pater enim noster unus est Deus, et mater Ecclesia, nos autem omnes fratres aut sorores sumus. Socrus, pravae actionis concupiscentia, quia omnis peccati concupiscentia mater est. Diligenter ergo attendamus ut concupiscentiae resistamus, ne cupita impleamus. Quocunque modo hominem occidere peccatum est. Mirum ergo videtur quare maledictum tantum dixit, qui clam percusserit. Sed forte clam percutere est corde odisse, unde: Joan. 3.. Et alibi: Lev. 19.. . Haec sententia generaliter et praeterita et praesentia et dicenda legis mandata complectitur, tanto gravior quanto generalior. Quis enim potest sine trangressione omnibus sermonibus legis permanere, cum et Paulus dicat: Galat. 3. Nemo hanc maledictionem evadere potuit, nec legislator, nisi Christus, unde: etc.
Copyright information for VulgGlossa